Letra da Música: Columba Aspexit - This Ascension

Esse letra de This Ascension já foi acessado por 125 pessoas.

Publicidade
Comente

Veja também o vídeo da música tocada.


Columba aspexit
Per cancellos fenestre
Ubi anti faciem eius
Sudando sudavit balsamum
De lucido maximo

Calor solis exarsit
Et in tenebras resplenduit
Unde gemma surrexit
In deificatione templi
Purissimi cordis benivoli

Iste turris excelsa
De ligno libani
Et cipresso facta
Iacinto et sardio ornata est
Urbs precellens artes
Aliorum artificum

Ipse velox cervus
Cucurrit ad fontem
Purissimi atque
Fluentis de fortissimo lapide
Qui dulcia aromata irrigavit

A pigmentarii
Qui estis in suavissima viriditate
Hortorum regis
Ascendentes in altum
Quando sanctum sacrificium
In arietibus perfecistis


Quer fazer uma correção nesta letra?





    Comentários (0) Postar um Comentário

    Nenhum comentário encontrado. Seja o primeiro!